- PROTECDICUS
- PROTECDICUSGraece Πρωτέκδικος, quasi Primus Vindex seu Defensor, nomen officii in Aula Constantinopol. cuius erat, suscipere captivos et causarum criminalium Iudicium ex ercere. Codinus de Offic. l. 1. Item in Ecclesia Constantinopolit. ad quod spectabat, causas criminales Clericorum cognoscere. Idem Ecclesiae defensor erat et suam iurisdictionem, in Templorum ingressu, exercebat, qui ideo πρωτεκδικεῖον, dicebatur. Quod officium primo ordini Clericorum a Patriarcha Gregorio Xiphilino additum est, quia, ut ait Balsamon, non libenter defensoris munus renuntiabant, ut ad alia officia ascenderent, propter eius lucrum, unde praedictus Patriarcha inter primas Ecclesiae dignitates hoc officium retulit. Vide Dominic Macrum Hierolex. et supra in vocibus Defensor ac Ecdicus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.